monumenta.ch > Cassiodorus > 35 > 5 > sectio 9 > 25 > 33 > Genesis, 12 > sectio 1 > bnf11947.81 r > 3 > XXV. SABINIANO V̅ · S̅ · THEODERICUS REX. (a. 507|511) > uwbM.p.th.f.68.44 > bnf10439.192 r > 3 > sectio 1 > sectio 28 > sectio 12 > sectio > csg48.23 > 25 > sectio 19 > sectio 35 > sectio 19 > 29
Cassiodorus, Historia Eccl., 9, XXVIII.De fraudibus quas per templa sua pagani faciebunt. <<<     >>> XXX.De caede quae sub Theodosio Thessalonicae facta est, et de poenitentia eiusdem Theodosii Ambrosiique constantia.

Cassiodorus, 9, CAPUT XXIX.De characteribus sub crucis figura factis qui in templo Serapidis sunt inventi.

1 Cumque templum Serapidis nudaretur, inventae sunt litterae in lapidibus sculptae, quae apud Aegyptios vocantur sacrae, habebantque ipsi characteres figuram crucis. Hoc Christiani videntes atque pagani, singuli eorum hoc signum religioni propriae deputabant. Christiani dicebant signum esse salutiferae passionis Christi, pagani vero aliquam communionem Christo esse et Serapidi per hoc signum asserebant. Interpretes autem signum crucis insinuare dicebant vitam superventuram.
2 Quam ob causam Christiani ad summum fastigium sunt evecti. Cumque et per alias litteras quae apud eos sacrae dicuntur, indicaretur terminum habiturum Serapidis templum, quando character crucis apparuisset, qui vitam superventuram sine dubio declararet, multo plurimi ad Christianitatem festinabant, et peccata confitentes, baptizabantur. Sed ego non arbitror sacerdotes Aegyptiorum adventum praescisse Christi, et crucis signaculum designasse.
3 Nam si sacramentum adventus Domini a saeculis et a generationibus fuit absconditum, sicut dicit Apostolus [Ephes. III, 9], et latuit principem nequitiae diabolum, multo magis famulos eius sacerdotes Aegyptiorum. Sed divina providentia hoc praestruxit, ut in litterarum fieret quaestione, quod etiam in apostolo Paulo monstratum est.
4 Nam et ille sancto Spiritu ditatus, multos Atheniensium adduxit ad fidem, quando ea quae in ara erant scripta, sensu propriae narrationis exposuit. Nisi forte quis dicat quia etiam in sacerdotibus Aegyptiorum operatus fuerit Deus sicut in Balaam et in Caipha; et illi quoque prophetasse referuntur. [SOCRATES, lib. V, cap. 17, p. 276.]
Cassiodorus HOME

bav824.268 bnf1603.187

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik